Thesauros Literature Poetry Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–57

Metin

 
quod laude clarus, quod operatus litteris
 
omnem refugisti ambitum?
 
te nemo gravior vel fuit comis magis 15
 
aut liberalis indigis,
 
danda salute, si forum res posceret;
 
studio docendi, si scholam.
 
vivent per omnem posterorum memoriam,
 
quos tu sacrae famae dabas 20
 
et Iulianum tu magis famae dabis
 
quam sceptra, quae tenuit brevi.
 
Sallustio plus conferent libri tui,
 
quam consulatus addidit,
 
morum tuorum, decoris et facundiae 25
 
formam dedisti filiis.
 
Ignosce nostri laesus obsequio stili:
 
amoris hoc crimen tui est,
 
quod digna nequiens promere officium colo,
 
iniuriose sedulus. 30 30
 
quiesce placidus et caduci corporis
 
damnum repende gloria.
← Önceki Metin · 4 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme