Thesauros Literature Poetry Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–57

Metin

 
te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis,
 
tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque, 5
 
alter ut Ausonius, alter ut Arborius.
 
grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,
 
historiam callens Livii et Herodoti.
 
omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
 
condit sescentis Varro voluminibus. 10
 
aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:
 
nec cunctator erat, nec properator erat.
 
pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;
 
et placidae vitae congrua meta fuit.
 
TU quoque in aevum, Crispe, futurum
 
maesti venies commemoratus
 
munere threni.
 
qui primaevos fandique rudes
 
elementorum prima docebas 5
 
signa novorum:
 
creditus olim fervere mero,
 
ut Vergilii Flaccique locis 1
 
aemula ferres.
← Önceki Metin · 23 / 28 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme