Thesauros Literature Poetry Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 5

 
QUAERENDI adtentus, moderato commodus usu,
 
auget nec reprimit Vespasianus opes,
 
olim qui dubiam privato in tempore famam,
 
rarum aliis, princeps transtulit in melius.
 
FELIX imperio, felix brevitate regendi, 45
 
expers civilis sanguinis, orbis amor.
 
unum dixisti moriens te crimen habere;
 
set nulli de te, nec tibi credidimus.
 
HACTENUS edideras dominos, gens Flavia, iustos.
 
cur duo quae dederant, tertius eripuit? 50
 
vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
 
sunt brevia; aeternum, quae nocuere, dolent.
 
PROXIMUS extincto moderatur sceptra tyranno
 
Nerva senex, princeps nomine, mente parens.
 
nulla viro suboles; imitatur adoptio prolem, 55
 
quam legisse iuvat, quam genuisse velit.
 
ADGREDITUR regimen viridi Traianus in aevo,
 
belli laude prior, cetera patris habens.
 
hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi,
 
quem fateare bonum, diffiteare parem. 60
← Önceki Şiir 5 · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme