Thesauros Literature Poetry Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 5

 
NUNC et praedictos et regni sorte sequentes
 
expediam, series quos tenet imperii,
 
incipiam ab divo percurramque ordine cunctos,
 
novi Romanae quos memor historiae.
 
IMPERIUM, binis fuerat sollemne quod olim 5
 
consulibus, Caesar Iulius optinuit.
 
set breve ius regni, sola trieteride gestum:
 
perculit armatae factio saeva togae.
 
ULTOR successorque dehinc Octavius, idem
 
Caesar et Augusti nomine nobilior. 10
 
longaeva et numquam dubiis violata potestas
 
in terris positum prodidit esse deum.
 
PRAENOMEN Tiberi nanctus Nero prima iuventae
 
tempora laudato gessit in imperio,
 
frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro, 15
 
quae prodit vitiis, credit operta locis.
 
POST hunc castrensi caligae cognomine Caesar
 
successit saevo saevior ingenio,
 
caedibus incestisque dehinc maculosus et omni
 
crimine pollutum qui superavit avum. 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme