Book 9
9
In homine optimum quid est? Ratio; hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet; et leones. Formosus est; et pavones. Velox est; et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet; et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes. Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii?
10
Quid in homine proprium? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.The words quid in homine implevit are suspected by Hilgenfeld. Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.
11
Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est. Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.