Book 9
5
Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsitibi ne et ipsi Hense; tibi nec (ne Vb) tibi VPb; ne tibi later MSS. accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diudiu Buecheler; id VPb. non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis. Quantum, inquis, proficiam? Quantum temptaveris.
6
Quid expectas? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.
7
Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.
8
Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur.