Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

2 Quid ergo? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes? Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecct dedecet.dedecet Pincianus; decet VPb. Omnis aetatis homines haec schola admittit. In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur? In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam?
3 Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam? Etiam seni esse discendum.
4 Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petentipetenti Erasmus; petentes VPb; petentibus later MSS. domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnenda est ipse contemptus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme