Book 9
16
Ego vero, inquis, spero me posse et amplioris ordinis fieri. Optaverim hoc nobis magis quam promiserim; praeoccupati sumus. Ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus, quantum vacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus. Non cupiditas nos, non timor pellet.
17
Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malomalo Hense; maio PM1; maiores V; malos b. non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
18
Expectant nos, sisi added by Pincianus, on the authority of ancient MSS. ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem. Inaestimabile bonum est suum fieri. Vale.
1
Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. Bona, inquis, aetate. Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere?