Book 9
3
Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat; quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.
3
Corpus enim multis eget rebus, ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera; tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quicquid facere te potest bonum, tecum est.
4
Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum?
5
Quid ad arcam tuam respicis? Emi non potest. Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt. Tibi des oportet istud bonum, a te petas.
5
Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.