Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

1 Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et anteante added by Wolters. omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
2 Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.segniore Pincianus; segnior MSS. Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest,ipsum exest Haase; ipsum exesse or ipsum ex se est MSS. sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme