Book 9
14
Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.distrahuntur later MSS.; detra(h)untur VPb. Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre,fuit ferre, tulisse Bartsch; fuit retulisse MSS. tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.
14
Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.
15
In ipsis positus difficultatibus dicat: Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Toto contra illeille Hense; illa or illum MSS. pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.