Book 9
11
Sed molestum est, inquit, carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire. Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quaeper quae Muretus; per se quae MSS. cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuiuscuius Madvig; quibus MSS. fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.
12
Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
13
Noli mala tua facere tibi ipseipse Haase; ipsi MSS. graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.