Book 9
8
Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
9
Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumquenervorumque later MSS.; et nervorumq. PbV´; et nervorum edition of Mentelin. interquiescit,interquiescit later MSS.; interciet (sciet b) scit Pb; in tertiae scitscit V. cum illa, quae torquebat, hebetavithebetavit later MSS.; hebetabit VPb.; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.
10
Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.