Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

5 Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum huius morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est, cum huius metum effugimus.
6 Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.
7 Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme