Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

19 Sed ego, inquit, vivere volo, qui multa honeste facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor. Quid? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.
20 Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. Vale.
1 Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
2 Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere fortiter facere est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme