Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

6 Non quaerit aeger medicum eloquentem,eloquentem later MSS.; loquentem VPb. sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
7 Quid aures meas scabis? Quid oblectas? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es.
7 Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint? Quando illa experieris? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.qui facit later MSS.; facit Vpb.
8 Quid ergo? Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est? Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme