Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

12 In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes? Quid fles? Quid optas? Perdis operam. Desine fata deum flecti sperare precando. Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es. Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
13 Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus comitabitur? Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.
14 Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum? Puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat non serviam sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
15 Tam prope libertas est; et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi; duceris. Fac tui iuris, quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas non servio? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme