Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

32 Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat. Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus.
33 Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit: Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi. Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana.
34 Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur.
35 Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: sciebamThe old editors read nesciebam, which seems more in accord with the argument. hoc mihi restare; sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit: sciebam. Vale.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme