Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

29 Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quodquod Arg. b; quam VPb. tractatio operis maximi et ultimimaximi et ultimi Sanctolonius and Madvig; —e et —e, or — ae et —ae MSS. praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium; respondebitrespondebit or respondet later MSS.; respondit VPb. tibi: ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio.
30 Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.inlidunt Gruter; inludunt VP.
31 Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt. Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme