Book 9
22
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit. Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione non est. Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est.
23
Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum; in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
24
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.
25
Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullusnullus later MSS.; nullum VPb. dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.