Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 9

16 Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur. Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est.
17 Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.
18 Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam sietiam si later MSS.; etiam sine pecunia si VPb. laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme