Book 8
25
Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavit, sed invenit.
25
Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.
26
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit. Quare, quare, inquit, non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? Quare ego mortem armatus expecto? Tanto hoc speciosius spectaculum fuit,
27
quanto honestius mori discunt homines quam occidere.
27
Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod venit.
28
Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus,Hense, following Schweighäuser, inserts quemadmodum placet; si minus. quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. Vale.