Book 8
19
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit. Vilissimae sortis hominesextraxit: vilissimae sortis homines several editors, including Hense and Haase; extraxit hutilissimae sortis hominis p; extraxit cum vilissimae sortis homines VPb. ingenti impetu in tutum evaserunt,evaserunt Haase; evaserit or evaserint MSS. cumque e commodocumque e(x) commodo C.F.G. Mueller; cumque commodo (quomodo) Pb; cumque incommodo p. mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
20
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusisinterclusis Hense; inperclusis VPb; in, perclusi p. faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori?