Book 8
31
Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur. Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.
32
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquodaliquod later MSS.; aliquid VPb. timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
33
Quemadmodum in corporibus insidentis languorisinsidentis languoris Hense; insignis tangore or insigni languore MSS. signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur. Praesumit illa et ante tempus cadit.
33
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?