Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 8

11 Ex hac deploratione nascitur, ut ingrati divinorum interpretes simus; querimur, quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est, quod nec vivere nec mori volumus; vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec inplere nos ulla felicitas potest. Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summumsummum later MSS.: summam VPb. non est locus.
12 Quaeris, quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia. Nihil non illi magnum est, quod satis.
12 Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides. Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.
13 Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximispro maximis later MSS.; proximis VPb. volgus optat; perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem,laborem later MSS.; labor VPb. si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme