Book 8
9
Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene deberedebere later MSS.; dedere VPb. beneficia, bene solvere; interdum autem solutio est ipsa confessio.
10
Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit: Namque erit ille mihi semper deus.
11
Si illa quoque otia multum auctori suo debent, quorum munus hoc maximum est: Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quae vellem calamo permisit agresti; quanti aestimamus hoc otium, quod inter deos agitur, quod deos facit?
12
Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.
12
Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.