Book 8
7
Dicam, quomodo intellegamintellegam Koch; intellegas MSS. sanum: si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est; cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt. Nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit; haec est, quae etiam externa commendet, quorum avidis usus ingratus est.
8
Solebat Attalus hac imagine uti: vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat. Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti. Hoc sapienti non evenit; plenus est. Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.
9
Laetitia fruitur maxima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram. Imperitisimperitis later MSS.; impeditis Vpb. ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.