Book 8
4
Incidet aliquid, quod inpediat. Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est; inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillustranquillus Haase; tranquillum MSS. est. Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo, si intraret; ibi nascitur.
5
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum. Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.
6
Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, quiqui Lipsius; quem MSS. advocaverat, excitatur. Animusanimus added by Muretus. semel in totum sanatur.