Book 8
1
Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se. Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio; explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.
2
Quaedam enim sunt, quae possis et in cisio scribere. Quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes novae; serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: cum hoc peregero, toto animo incumbam et si hanc rem molestam composuero, studio me dabo.
3
Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est. etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur. Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt. Tempus quidem nullum parum est idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est.