Book 8
23
Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est. Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluvidi et enerves.
24
Magno animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est. Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat.
25
Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat.exsistat cod. Bern.; extat VPb2; exeat b1; exiliat Hermes; Hense suggests extet. Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.
26
Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. Scit se esse oneri ferendo.