Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 8

20 Idem ergo de virtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit. Rigida rerigida re Capps; rigidari MSS. quid amplius intendi potest? Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quaene quae Haase; neque P; nec quae Vb. ab illa fiunt quidem alia aliis rectiora sunt. Huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.
21 Quid ergo? inquis,inquis later MSS.; inquit VPb. iacere in convivio et torqueri paria sunt? Hoc mirum videtur tibi? Illud licet magis admireris; iacere in convivio malum, in eculeo bonum est,This reading is based on the authority of late MSS. VPb read iacere in eculeo bonum est. si illud turpiter, hoc honeste fit.honeste fit later MSS.; honeste sit Vb; honestum sit P. Bona ista aut mala non efficit materia, sed virtus. Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.
22 In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis,et honeste periclitantis added by Gertz. quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo. Non putant enim fieri, quicquid facere non possunt; ex infirmitate sua de virtute ferunt sententiam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme