Book 8
15
Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet: omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est. Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitiiexitii later MSS.: exhilii V; exilii Pb. genere tollentur; alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentinarepentina later MSS.; repentini Vpb. maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo?
16
Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur; aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo suisui G. Gemoll; si VPb. naturae remiscebitur et revertetur in totum.
16
Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam non intenditur virtus. Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne virtus quidem; habet numeros suos, plena est.