Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 8

7 Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, sequere, inquit, illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis, inquit, beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis. Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est.
8 QuidHense gives quid ergo componeret pacem? to the supposed objector. ergo? Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? Nihil interest, utrum Pharsalica acie Cato vincatur an vincat? Hoc eius bonum, quo victis partibus non potest vinci, par erat illi bono, quo victor rediret in patriam et conponeret pacem? Quidni par sit? Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona. Virtus autem non potest maior aut minor fieri; unius staturae est.
9 Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem; aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme