Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

9 Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem? Quidni ego illos honoris causa semper appellem? Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
10 Si consulem videro aut praetorem, omnia, quibus honor haberi honori solet, faciam; equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper adsurgo. Vale.
1 Hesternum diem divisi cum mala valetudine; antemeridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum temptavi animum. Deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere; aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
2 In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est. Te arbitrum addiximus. Plus negotii habes quam existimas; triplex causa est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme