Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

12 Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur.moremur Erasmus; moraniur MSS. Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.
13 Quod facere solent, qui serius exieruntexierunt later MSS.; exerunt pVPb. et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit.despumavit cod. Vat. reg.; disputavit pVPb. Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
14 Et quando, inquis, tibi proderit istud, quod in exitu discis,discis later MSS.; dicis pVPb. aut in quam rem? In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. Vale.
1 Mutare te loca et aliunde alioaliunde alio Haase; alium de alio pPb; in alium de alio V. transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est. Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme