Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

8 Quid in otio facio? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: o magnum virum! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit.
9 Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii,audii Rossbach; audivi VPb; laudi p. quod concupiscerem, ad quod reverterer. Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.
10 Otium, inquis, Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis. Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
11 Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum;Haase’s punctuation. Hense regards cui in turba gratiae as an interpolation. plus habet gratiae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme