Book 7
12
Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper. Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
13
Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum altealte Hense and Buecheler; ante Gertz; autem p; omitted by VPb. demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es vellem quae velles et moleste fero an feliciter quod agis?
14
Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malaciamalacia (malatia) p; malitia VPb. est.
15
Attalus Stoicus dicere solebat: malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est. Audi Epicurum, dicet et dulce est. Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.
16
Uror, sed invictus. Quidni hoc optabile putemoptabile putem Hense; Mobile autem p; optabile sit VPb. — non quod urit me ignis, sed quod non vincit? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. Vale.