Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

6 Etiamnunc interrogo: nempenempe Haase; neme MSS. fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat. Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. SedBuecheler would delete sed. separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter. Illud opto fortiter, quod est virtus.
7 Quis tamen umquam hoc sibi optavit? Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam. Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam honestam, et haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.
8 O terque quaterque beati. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme