Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

53 An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. Vale.
1 Ut a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. Hoc est, inquis, nec calidum nec frigidum pati. Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix media regelatur aestate.
2 Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme