Book 7
46
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant. Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
47
Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis. Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.
48
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.