Book 7
39
Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.
39
Quid est ergo ratio? Naturae imitatio. Quod est summum hominis bonum? Ex naturae voluntate se gerere.
40
Non est inquit dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium inquit quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium.
41
Minime. Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibushoc in omnibus Muretus; hoc contire (contingere VPb) in omnibus p; consentire omnibus Haase. par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico: omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.
42
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam. Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.