Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 7

4 Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Sic etsic et Hense; sic ut pLV; sic Pb. illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat. Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.
5 Nam, ut dicere solebat Attalus noster, sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit.
6 Si illi credimus, Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?
7 Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est. Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.
7 Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari; abstulit, sed dedit.
8 Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus; intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme