Book 7
15
Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo par sit.par sit Haase; pars sit p etc. In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste. Ergo aequalia sunt bona, ultra quaeultra quas Haase; litieraque MSS. nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus. Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.
16
Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactumcoactum Haase; aco actum p; a coacto Vb; aco acto P. fit. Omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.
17
Honestum omne securum est, tranquillum est; si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur. Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.