Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 6

6 De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere. Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuiviscuivis Lipsius; cuius MSS. laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur; cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur.
7 Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo. Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.
8 Sed non multum ad tranquillitatem locus confert; animus est, qui sibi commendet omnia. Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es. Quare autem non es? Huc usque cogitationes tuas mitte.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme