Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 6

1 Longum mihi commeatumcommeatum Lipsius; comitatum MSS. dederat mala valitudo; repente me invasit. Quo genere? inquis. Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit. Quis enim diu exspirat?
2 Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius. Quidni? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc meditationem mortis vocant. Facietfaciet Lipsius; facit MSS. enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.
3 Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
4 Quid hoc est? inquam. Tam saepe mors experitur me? Faciat; egoBefore ego the MSS. read at; Gertz removed it from the text. illam diu expertus sum. Quando? inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse; id quale sit, iam scio. Hoc erit post me, quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme