Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 6

11 Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus; si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non sumus modica laudatione contenti; quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus. Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri. Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, inet in MSS.; et deleted by Mentel. ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus.
12 Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dumdum added by P 2, omitted by other MSS. circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit. Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim optorpuisset, coactus apsistere absistere Omnes, inquit, iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat.
13 Idem nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio infatuat. Dicamus: Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus. Quantum capiam adhuc nescio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme