Book 6
26
Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione,notione (corr. from natione) P; natione pLb; ratione V; oratione later MSS. etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis, quae modo tractavimus, remotiusremotius Madvig; remotis MSS. a reformatione morum? Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? Quid ex istis traham, quod cupiditates meas conprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista, quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato ex his esse, quae vere sint.
27
Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri.
27
Inbecilli fluvidique inter vana constitimusinter vana constitimus Gertz; inter valla (or intervalla) constituimus MSS.; ad illa mittamus animum, quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.
28
Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis; inmortalia tutore non egerent. Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit.