Book 6
6
Quid sibi, inquis, ista praeparatio vult? Quo spectat? Non celabo te; cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis essentiamessentiam Muretus; quid sentiam MSS. dicere; si minus, dicam et iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem. Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere.
7
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum. Quae sit haec, quaeris? Τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii; in medio positum,positum Muretus; positam MSS. posse sic transferri, ut dicam quod est. Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere.
8
Sed si ita necesse est, ponam quod est. Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
8
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt. Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum.