Book 6
2
Hunc quem Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Vergilio licet credas: Est lucum Silari iuxtafor lucum and iuxta Vergil MSS. give lucos and circa. ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta.
3
Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant.dicebant Mentel; dicebantur MSS. Idem Vergilius hoc probabit tibi: Ingentis genitos diversis partibus orbis Inter se coiisse viros et cernere ferro. Quod nunc decernere dicimus. Simplicis illius verbi usus amissus est.
4
Dicebant antiqui si iusso, id est iussero. Hoc nolo mihi credas, sed eidemeidem Haase; fidem MSS. Vergilio: Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.
5
Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.