Book 6
14
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum comitique onerique timentem.
14
Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet.
15
Quid ergo? Non aliquando commodius est et carere convicio? Fateor. Itaque ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui. Quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Vlixes sociis etiam adversus Sirenas invenerit? Vale.
1
Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse. Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit; a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.
2
Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas. Ceterum etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quoque res gravis et molesta; quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit? Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.